Dialogus de scriptoribus poetisque Romanis
Autori
Viac o knihe
Omnibus vobis, discipulae discipulique linguae Latinae, hunc dialogum de scriptoribus poetisque Romanis scripsi, ut in eo vitas breves excellentium virorum et opera eorum ante oculos vestros haberetis, quorum nomina non solum peritis, verum etiam et multis aliis hominibus nota sunt. Omissis multis tantum de claris ac notis poetis atque scriptoribus personae huius dialogi disserebant atque de eis disputabant, imprimis de iis, qui ad scholam et studium linguae Latinae magni momenti sunt. Nonnulla opera eorum a personis huius dialogi citata sunt, quae vobis aliquando et legenda et interpretanda sunt. Inter omnes enim constat opera scriptorum Romanorum, poetarum ac philosophorum, animum nostrum et omnium legentium formare et emendare posse, si iis magna cum diligentia et gravitate studeamus. Augustinus, unus ex personis dialogi, qui sine dubio magnus scriptor et philosophus Christianus fuit, nonnulla opera sua in hoc dialogo commemoravit, cum multis in operibus suis libros scriptorum Romanorum aut laudavisset aut reprehendisset. Mea quidem sententia studentibus discipulisque linguae Latinae saltem opera principalia Augustini legenda et cognoscenda sunt. Qua de causa multis in locis huius operis Augustini libros commemori iussi. Praetera non solum Augustinus, verum etiam et aliae personae huius dialogi, Ambrosius et Paulinus, nonnullos libros Novi Testamenti memoria repetiverunt ea mente, ut omnes, qui linguae Latinae student, novum Testamentum melius cognoscerent. Brevitati simul ac perspicuitati in hoc opere personae dialogi student: brevitati quidem student, ut, quae summatim in nostro dialogo attiguntur, proprio labore cum legendo tum disputando ampliare possitis; perspicuitati, ut melius enim opera scriptorum ac poetarum doctrinasque eorum intellegere ac cognoscere possitis. Si quis error, praeter meam intentionem, in has paginas vel in hunc dialogum irrepserit, a benevolis et doctis et linguae Latinae peritis lectoribus emendetur. Spero hunc dialogum de scriptoribus poetisque Romanis discipulis auxilium atque impetum discendi et studendi fore. Lingua enim Latina in scholis Germaniae, quod valde dolemus, non magni aestimatur. Opere feliciter perfecto uxori meae sine ulla dubitatione gratias maximas ago, quae me praesentem quidem, tamen semper diu legentem, scribentem atque laborantem in dies desiderabat. Porro autem gratias maximas et singulares redemptioni libri mei ago, quae Europensis universitatis litterarum redemptio (Europäischer Universitätsverlag) appellatur. Etiam maxima gratia mihi habenda est officinae typographicae omnibusque, qui editionem huius libri strenue paraverunt, eumque imprimendum curaverunt, praesertim dominae Yi Song et professori Dr. Martin Woesler, multa consilia enim mihi dederunt, quae ad editionem libri mei attinent. Porro mihi gratia singularis habenda est domino, cui nomen Artur Lobatschew, qui imagines personarum huius dialogi pinxit. Postremum gratiam habeo domino Philippo Cirkel et dominae Britta Schweers pro omnibus rebus ab eis factis, quae ad editionem libri mei pertinent. Ipsi enim mecum diu laboraverunt et omnia corrigendas lituras correxerunt. Valde laudanda est mea quidem sententia haec redemptio libri mei, qui non lingua Germanica, sed Latine compositus est.